CALAMAULES

CALAMAULES
CALAMAULES
Graece Καλαμαύλης, μόνανλος, qui unicam tibiam inflabat. Tibiarum enim materia antiquitus, harundines, an prima fuerit, incertum: ex offibus enim hinnuleorum primam omnium a Minerva factam esle, sunt qui tradant. Coeterum apud Veteres tibia utplurim um ex harundine. Pollux certe, velut antiquissimam materiam tibiarum, κάλαμον primô locô recenset, ἡ δὲ ὕλη τῶ αὐλῶν κάλαμος, ἢ χαλκὸς, δὲ λωτὸς, ἢ πυξὸς. Unde κάλαμος, apud antiquos Scriptores Graecos, pro tibia. Pindarus, σὺν καλάμοιο δὲ βοᾷ δέχονται, cum tibioe cantu excipiunt. Ubi perperam interpretantur nonnulli, fistuloe: haec enim calamus non fuit, sed ex pluribus calamis compingebatur. Epigramma,
Οὐδὲ πρὸς εὐτρήτοιο μέλος καλάμοιο χορεύει.
Et Scholiastes Pindari miraculum cuiusdam tibicinis refert, qui in agone, cum excidiflent tiblales ligulae, μόνοις ᾔεισε τοῖς καλάμοις, solis harundimbus cantum peregit. Est autem μόναυλος, singularis tibia, ad differentiam τȏὐ ζεύγους, cum binae simul inflantur: cuius inventionem Plinius Pani, Pollux Aegyptiis, et quidem Osiridi Athenoeus, tribuunt. Eadem et κάλαμος quoque dicebatur. Appuleius de puero Critia Monaulo,
Quod si aulum inspires, dona et iam carmina nostra
Cedent victa tuo dulciloquevo calamo.
Unde καλαμαύλης. Marsyas postea geminas tibias primus inflavit et fistulam invenit ex pluribus calamis comactam, hinc prudentissimus et sollertissimus, suô saeculô et apud suos habitus, ut Diodorus referr. Euphorion apud Athenaeum, την` πολυκάλαμον Σιληνὸς Μαρσύας, την` κηρόδετον, εὑγε, ex multis calamis compactam cerâ fistulam invenit Marsyas. Αύτοχέδιον vocat Pollux fistulam hanc, quae ex multis calamis sive cannis compacta, linô ligata erat et cerâ iuncta, inventum Marsyae, ut dictum, vel, ut aliis placet, Panis: At quae operosiore curâ facta fuit, ea ex multis tibiis coniunctis ac disparibus constabat. Errant proin, qui fistulam hanc πολυκάλαμον, ex cicutis et avenis stipulisque compactam existimant. Κάλαμοι enim in fistula arundines sunt et cannae, unde δόνακες Graecis non raro, Theocrito inprimis, Plutarcho et Thcophrasto. Nee Graeci Poetae κάλαμον de avena vel frumenti calamo dixêre, sed καλάμαν. Unde de indoctis bubulcis, qui, fistulâ ex arundinibus compactâ canere nescientes, stipulâ ludebant, Theocritus καλάμαν usurpat:
---- οὐκέτι σὺν Κορύδων
Α᾿ρκεῖ τοι καλάμας αὐλὸν ποππύσδεν ἔχοντι:
quod Virgilius, stridenti stipulâ disperdere carmen vertit. Π῾απαταῦλαι vulgo dicebantur, nam ῥαπατὴ est καλάμη Hesych. etc. Vide Salmas. ad Solm. p. 117. et 832. Maxime vero τὸν γαμήλιον cecinisle Calamaulas seu Monaulos, refert Pollux. Vide quoque infra passim, inprimis in voce Calamella.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Amerias — (Greek: Ἀμερίας, 3rd century BC) was an ancient Macedonian lexicographer, known for his compilation of a Glossary entitled (Γλῶσσαι Glossai terms,words ). Αnother of his works was called Ῥιζοτομικός, Rhizotomikos (ῥίζα + τέμνειν rhiza + temnein,… …   Wikipedia

  • CALAMUS — I. CALAMUS Aromaticus, cuius mentio Ierem. c. 6. v. 20. Salmasio non nisi Indicus est, quem ideo Arabicum ac Syriacum nonnullis dici vult, quia ex India in Arabiam et Syriam advehebatur. Sed solum in India crevisle falsum, cum Mosis aevô Iudaeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONAULOS — apud Martial. l. 14. Ep. 64 cui lemma. Tibiae, Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis; Saepe duas pariter, saepe monaulon habet: dicta est singularis tibia, ad differentiam τοῦ ζεύγους, cum duae simul inflabantur. Inventor eius, an Mercurius,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TIBIA — I. TIBIA Phrygia, in universum sic dicta, Suidas: Τιβία. Φρυγία ὅλη. Vide Palmer. p. 575. II. TIBIA instrumentum maxime ὀργιαςικὸν καὶ παθητικὸν, Atistoteli in Politicis, et Appuleio Miles. l. 5. qui proin, uti loqui de cithara, canere de choro,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”